Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: David latet apud nos in colle Hachillae. Veni, et trademus eum in manus tuas. Et benedixit eis Saul, et ait: Considerate curiosius ubi sit pes ejus, et renuntiate mihi, et sequar vos. David autem, et viri ejus erant in deserto Maon. Cumque egressus esset Saul ad quaerendum eum, ascendit David ad Petram, locum scilicet munitissimum, ut dicit Hieronymus, ubi quae sibi erant oneri reposuit, et versabatur David in deserto Maon in monte opaco. Porro viri Saul, in modum coronae, cingebant montem. Cumque desperaret David se posse evadere, venit nuntius ad Saul: Redi festinus, quoniam infuderunt se Philisthaei super terram. Et desiit Saul persequi David pergens in occursum Philisthinorum. Ob hoc vocaverunt locum illum Petram dividentem, eo quod ibi separatus esset Saul a David. Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis Engaddi, hoc est oppidum, in quo erat vinea balsami. Assumens autem Saul tria millia electorum, insequebantur David etiam, super abruptissimas petras, quae solis ibicibus sunt perviae. Et intravit Saul speluncam, ut purgaret ventrem. Porro David, et viri ejus in interiori parte speluncae latebant. Et dixerunt servi David: Tradidit eum Dominus in manus tuas. Et praecidit David oram chlamydis Saul silenter. Et rediens ad viros, percussit cor suum, metonymice, id est pectus suum, in quo continetur cor, vel momordit eum conscientia sua de eo quod fecerat; cumque murmurarent socii ejus adversus eum, timens ne irruerent in Saul, ait: Vivit Dominus, quia, nisi Dominus percusserit eum, aut in obitu, aut in praelio apposiopesis est, quasi dicat: de caetero non parcam ei. Propitius mihi sit Dominus, id est hanc misericordiam faciat mecum, ut non mittam manum meam in christum Domini. Et confregit viros suos his sermonibus. Porro Saul egressus ibat cepto itinere. Et egressus David post eum clamavit: Domine mi rex. Cumque respexisset, Saul adoravit David in terram, et ait: Quare audis, domine mi rex, verba hominum loquentium adversum me mala, dicentium: David quaerit malum adversum te. Cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quam cum praecideram, pepercit tibi oculus meus. Quem persequeris? Canem mortuum, et pulicem unum vivum. His auditis flevit Saul, et ait: Justior es me, reddat tibi Dominus. Scio quod regnaturus sis. Jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me. Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, David autem ascendit ad tutiora loca in augustias Maspha.